- AUFIDIUS baslus
- AUFIDIUS baslusnobilis Historicus, tempore Quintiliani, qui de rebus Germaucis Historiam conscripsit. Etiam de bello Civili egit: unde ista sunt, quae M. Seneca de Cicerone refert. Meminit eius auctor de causis corruptae eloquentiae, c. 23. et fortasle idem est, quem Plin. signat, l. 6. c. 9. cum ait, Universae Armeniae magnitudinem Aufidius quinquagies centena milia prodidit. At non de hoc, puto, sed de filio eius loquitur L. Seneca ep. 30. Ea sic incipit: Bassum Aufidium, virum optimum, vidi quassum, aetati obluctantem. Sed iam plus illum degravat, quam quod possit attolli. Magnô senectus et universô pondere incubuit. Scis illum semper infirmi corporis, et exhausti, fuisse: diu illud continuit, et ut verius dicam, concinnavit, subito defecit. Fortasle idem est P. Aufidius memoratus Prisciano, l. 8. ubi eum docet contestatur passive usurpâsle pro συμμαρτυρεῖται. At plane ab hoc diversus est Aufidius Modestus, Grammaticus nobilis, qui Maronem interpretatus fuit, et quem celebrat Philargyrius in l. 2. Georg. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.